라틴어 문장 검색

Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 7장 2:1)
hic cum de firmitate imperii capturus auspicium aedem Serapidis summotis omnibus solus intrasset ac propitiato multum deo tandem se conuertisset, uerbenas coronasque et panificia, ut illic assolet, Basilides libertus obtulisse ei uisus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 1:2)
sequuntur matronae virginesque patrio more inconditum quoddam carmen canentes, quo propitiari Iovem credunt, ut certum edat oraculum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 26:2)
Ille in candida veste verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 17:2)
"Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:5)
Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:15)
"Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:9)
Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis sed et virginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:1)
quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)
Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iovem additus est illis Circensibus dies, isque instauratitius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar novare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 5:1)
unde aestimatum est a nonnullis ad propitiandum tunc maxime deum caloris Apollinaribus litari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:3)
sacrisque litatis] inter 'litare' et 'sacrificare' hoc interest, quod 'sacrificare' veniam petere, 'litare' propitiare et votum impetrare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 507)
ubi autem propitiare eam promittit, ait Iunonis magnae et iterum adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 924)
quoniam 'piare' est propitiare, quod accidere non potest nisi caste in- servitum erit rebus sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 828)
"illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION