라틴어 문장 검색

Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:3)
qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr12)
Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr8)
Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr16)
nec solum festas secreta Neapolis aras ambiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten4)
Et ex eo temporc nunc ciues, nunc hostes uincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, XLmo circiter et IIIIo anno aduentus eorum in Brittaniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:3)
Erat autem in monasterio Niridano, quod est non longe a Neapoli Campaniae, abbas Hadrianus, uir natione Afir, sacris litteris diligenter inbutus, monasterialibus simul et ecclesiasticis disciplinis institutus, Grecae pariter et Latinae linguae peritissimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:2)
Palaepolis fuit procul inde ubi nunc Neapolis sita est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 313:1)
legati Romanorum cum se non quo hostis vocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent . . iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 329:1)
Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus aut socios validos Romanis aut fractos bello invenisset hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 277:1)
ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 5:1)
sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 180:1)
dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 184:2)
id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 496:1)
Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et, praesidio quod per hiberna ad obtinendum locum satis esset relicto, ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 625:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION