라틴어 문장 검색

ubi pugnat pecunia, virtus expugnatur Herculea.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:4)
Aggressi sunt autem omni virtute armorum et fremitu bellico praefatum castellum, quousque habitatores illius expugnatos percusserunt in ore gladii, Graecis Christianis solummodo parcentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:10)
Expugnato itaque praesidio et habitatoribus ejus expulsis, in abundantia alimentorum illic reperta laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:12)
- Quomodo Solymanus dux, congregatis Turcis, praedictum castrum expugnaverit, quosdam captivos duxerit, reliquos occiderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 35:3)
Verum Emicho et caetera manus habito consilio, orto sole diei in sagittis et lanceis in solaerio Judaeos assiliunt, quos, fractis seris et januis, expugnatos ad septingentos peremerunt, frustra resistentes contra tot millium vires et assultus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:5)
Qui diebus multis a medio mensis Junii ante praesidium residentes, et pontem componentes, saepius inclusos expugnabant, defensores vero praesidii fortiter resistentes hinc et hinc jacula intorquebant, et plurimam stragem utrinque faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:6)
Interea a portis versus Sanctum Argenium infinita manus Turcopolorum et totius generis militum prosiluit in sagittis et varia armatura ad expugnandum Baldewinum, et universum gentis Christianae comitatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:8)
Verum Turcopoli et milites imperatoris indignantes se victos, et bello fugitivos, iterato crebrius a portis eruperunt, ad lacessendum et expugnandum exercitum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:12)
certus quod mense Martio inchoante, idem Boemundus cum universis copiis in auxilium tibi est affuturus, ad expugnandum hunc imperatorem, et illius regnum invadendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:11)
- De obsidione urbis Nicaeae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 41:2)
Dux vero et qui cum eo erant, interea Nicaeam urbem [0422C] adierunt, quo ipse dux primum obsidionem, ante majorem portam urbis positis castris, constituit fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:3)
- Item dispositio obsidionis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 43:2)
nec quidquam inclusis huic praesidio posse nocere, nil melius senserunt quam ut, obsidione circumquaque posita, urbem cogerent et custodes murorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:2)
Unde in prima obsidione Godefridus, dux Lotharingiae, princeps ac dominus de castello Bullionis, cum universo comitatu Lotharingorum constitutus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:3)
Robertus, comes Flandrensis, nulli illorum dispar in armis, divitiis et viribus, et comes Robertus, princeps Northmanniae, filius regis Anglorum ferocissimus, armis rebusque militaribus ditissimus, juxta praedictos in obsidione ejusdem urbis in ordine locati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION