라틴어 문장 검색

nam quae recentia apud illos viguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt.
(세네카, 행복론, Liber III 3:2)
Neminem despexeris, etiam si circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta fortuna.
(세네카, 행복론, Liber III 120:1)
Haec, utcumque potui, longo iam situ obsoleto et hebetato animo composui.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:1)
Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:3)
Ille in hoc scolasticis morem gerebat, ne uerbis calcatis et obsoletis uteretur;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:6)
sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare, tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:19)
at in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 502:1)
Cornelio nec causa nec tempus agendae rei placebat, suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora tum, ut illa vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 552:1)
sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in voltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:2)
populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 570:2)
motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 539:1)
vinosissima est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1144)

SEARCH

MENU NAVIGATION