라틴어 문장 검색

sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장1)
depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 5:3)
Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium clauderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 2:1)
hinc veteranarum cohortium signa, inde depromptae silvis lucisque ferarum imagines, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta belli civilis externique facie obstupefecerant obsessos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장8)
illos primus statim aspectus obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis aspicerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장9)
nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
' obstipuit visu Nonacria proles, quid ferat admirans.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 151:2)
O quam in eius apparitione obstupui!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:3)
20. Nec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius obstupescatis aspectum.
(단테 알리기에리, Epistolae 31:1)
Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:4)
Obstupuit dux ipse simul, perituraque turba.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:17)
obstipvit et ad mirationem et ad timorem hic pertinet sermo, quo dicenda praeoccupat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5131)
obstipvit animo perculsa est, quod iam futuri amoris est signum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6131)
obstupvere animi omnes enim crediderunt se perire posse, antequam unus esset delectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1201)

SEARCH

MENU NAVIGATION