라틴어 문장 검색

Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli, Non facis hoc gratis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCV1)
Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno, Et si adeo muta es, disce vel inde loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVIII10)
hic postea cum Cereri quaerenti filiam obstreperet, tacere iussus est numinis voluntate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6893)
increpvit et insonuit et segnitiam increpavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5021)
nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4742)
aliter enim "insonuere cavae ge- mitumque dedere cavernae". bufo rana terrestris, nimiae ma- gnitudinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1842)
ita confusa est oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus debet, ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 50:3)
quae res fecit ut tibi litteris obstrepere non auderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 4 1:4)
lābuntur altīs interim rīvīs aquae, querentur in silvīs avēs, fontēsque lymphīs obstrepunt mānantibus, somnōs quod invītet levēs.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit16)
oculis nec defuit imber, sed qualis rapitur per vallis improbus amnis, cum gelidae periere nives et languidus auster non patitur glaciem resoluta vivere terra, gurgite sic pleno facies manavit et alto insonuit gemitu turbato murmure pectus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:2)
Tunc chorus ignotum modo reducto canticum Insonuit, cuius haec fuit sententia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.12)
nam nec ipse meorum lusibus nec illi studiis meis obstrepunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:2)
Illa scribentis capiti catenis insonabat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 9:3)
Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibi, sic peracta re tamquam adhuc integra rationem iudicii mei reddere, quaeque tunc carptim multis obstrepentibus dixi, nunc per otium iungere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 16:1)
obturbatur obstrepitur, adeo quidem ut diceret:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION