라틴어 문장 검색

servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
atque ipse, ut super fortunam crederetur, decorum se promptumque in armis ostendebat, comitate et adloquiis officia provocans ac plerumque in opere, in agmine gregario militi mixtus, incorrupto ducis honore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장2)
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장13)
nam cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari per apparitorem iussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et discruciatum necasset, minimum afuit quin periret concursu et indignatione turbae militaris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:2)
latentem discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, [e] studio sciscitandi quisnam esset, ad[co]gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 2:1)
Iugulatus est ad lacum Curti ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:1)
Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 29:1)
regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 1:1)
LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 33:5)
Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 17:1)
itemque aliquantulum pecuniae, gregariis militibus, qui pugnae adfuerant, quique sese virtute insigniverant, donandum judicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.47)
Dux Prescotius cum pluribus praefectis, centumque viginti militibus gregariis sese dediderunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.30)
mala, item, plurima, quae tam praefectis quam militibus gregariis, hocce bello, communia fuerant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.46)
Consilio, autem, D'Estaing, sese Bostoniam, reficiendae classis causa, recipiendi, cognito, in Sullivani fortis exercitu, querimoniae liberae exaudiri, et a militibus gregariis, in socios, mali auctores, jactari et rejici coeptae Haec sententia nonnullis inimica videbatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.64)
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION