라틴어 문장 검색

Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV60)
neque enim paterentur nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:11)
Ex his omnibus voluptas, quae inmodice capitur, ea turpis atque inproba est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:1)
Hoc miratus supra modum Virgilius inmodice est usus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:1)
— Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset, — Auri sacra fames, et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 7:4)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII8)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, Ponitur in cavea mortua pica mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX5)
Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, C2)
Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXIX5)
Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae Et properet caesum saepe redire nemus, Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII1)
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII2)
Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 282:1)
quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION