라틴어 문장 검색

raptoque cerebro Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto Humor, et infuso facies solidata veneno est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:34)
planctu concussa peribit, Effluet in lacrimas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:64)
nec, quantum toto de corpore debet, Effluit in terras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:27)
nam effluxit, post ululatus secutus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 345)
item cogitabam, ne forte ex terra Martis iure sanguis efflueret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 347)
Lucretius "ne oblimet" pro 'obturet' et 'obcludat'. alibi 'oblimet' terat, perdat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1366)
Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:5)
stupidum esse Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:6)
ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:1)
Iam illud quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:5)
effluit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:5)
Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:1)
Qui ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo, quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:2)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
cum enim id advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 88:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION