라틴어 문장 검색

Nihil asperum territumque palpanti est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:4)
neque adhuc principis aulicorumque tumultuosis foribus obversor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:1)
obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum adsiduitate derasas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
quia, etsi barbarus in hiberna concedat, mage differunt quam relinquant 1 semel radicatam corda formidinem, palpate nos prosperis, quia nostra non tam procul est a vobis causa quam patria, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 4:3)
solo tantum 2 invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:2)
Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:14)
manus habent, et non palpabunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:15)
nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 255:2)
cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 393:3)
fessus igitur malis praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum visa atque audita et obversatum totiens somno , minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 395:2)
tandem qui obversati vestibulo tribuni fuerant nuntiant domi mortuum esse inventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:1)
hostem victorem paulo ante prope in portis ac vallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obversari ante oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 652:2)
caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:2)
coniecto in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse obversatamque vestibulo carceris maestam turbam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 170:1)
non obversatam esse memoriam noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION