라틴어 문장 검색

Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Illic imperium datur arti, regula regnat, Exilium patitur uicium ueniamque mereri Nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:17)
Gramatice paciens sine line repulsam, Deffendens sese propria racione, figura Excubat ante fores artis ueniamque precatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:18)
Ars admittit eam, ueniam largita precanti, Nec fouet in gremio sed tamen sustinet illam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:19)
Quis modus in facto uel que complexio facti, Quis locus aut tempus, occasio, causa, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:26)
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa, Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:6)
Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:15)
radicatae cognitionis maturitate cognosco quae sit vestri conventus ratio, quae adventus occasio, quae lamentationis causa, quae doloris exordia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:3)
Qua occasione et intentione hanc viam idem eremita praedicaverit, et ejus primus ductor exstiterit, praesens pagina declarabit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:4)
His itaque per turmas ex diversis regnis et civitatibus in unum collectis, sed nequaquam ab illicitis et fornicariis commistionibus aversis, immoderata erat commessatio, cum mulieribus et cum puellis sub ejusdem levitatis intentione egressis assidua delectatio et [0407B] in omni temeritate sub hujus viae occasione gloriatio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:2)
Tandem repertum est consilium et duci declaratum quomodo, nisi darentur obsides viri egregii et primores exercitus, nullus sibi suisque concederetur transitus, ne aliqua occasione assumpta, in virtute tam innumerabilis gentis terram et regnum amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:8)
sed de die in diem occasione adinventa, obsides hos dare differebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:11)
Inter has diversas opiniones, nescio qua de causa, Stephanus Blesensis infirmitate occupari se plurimum testatus est, nec se posse ultra moram facere in obsidione, fratresque commendans, et ab eis recedens, hac infirmitatis occasione versus maritima ad Alexandriam minorem profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:1)
Cujus rei occasione assumpta, Turci, ad duo millia conglobati, [0500C] et ad portum praedictum profecti, universos illic nautas repertos repentino aggressu disturbaverunt, sagittis eos confodientes, navesque injecto igne comburentes, escas et omnia allata navigio vi rapientes, asportaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:7)
Sic denique plurimi, quocunque conamine vel occasione exitum quaerentes, ab exercitu se nocte subtraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION