-
aetateque in occidens inclinata, jam vitae vesperam senio nuntiante, hiemale gelicidum senectutis, hominem cogit suis albicare pruinis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:80)
-
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
-
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
-
Sacerdos quidam, Petrus nomine, quondam eremita, ortus de civitate Amiens, quae est in occidente de regno Francorum, omni instinctu, quo potuit, hujus viae constantiam primum adhortatus est, in Beru regione praefati regni factus praedicator, in omni admonitione et sermone.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:1)
-
Magister itaque artis, facta praedicta conventione, ingenia sua aptat, parietes declives connectit, et virgeas crates [0432B] assuit mirifico instrumento;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:8)
-
Sed frustra omnia jactant aut conantur, quia parietes declives nil ingestum ignis aut lapidis retinebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:5)
-
Interea totus apparatus et virtus grandis exercitus accelerabat, rectitudine itineris per mediam Romaniam, [0453D] per abrupta montium et declivia vallium incedens, quem Godefridus dux, Boemundus, Reymundus comes, Robertus Flandrensis, Reymerus episcopus de Podio, Robertus de Northmannia, communi consilio et pari conductu moderabantur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:1)
-
Turci, audita et intellecta populi angustia famisque [0468D] miseria, et Boemundi recenti contritione quammaxima et exercitus vagatione assidua, per vicinas horas exsiliunt a porta ex ea parte urbis quae inobsessa prominebat in montanis, grandi differente intervallo a porta, quam Boemundus observabat, per declivia rupium descendentes, et fideles Christi circumquaque diffusos insequentes, et atroci caede consumentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:10)
-
Ubi prorsus via deficiente, in sublimi colle nequaquam ultra revertendi facultas esse poterat, sed a sursum per declivia et scopulos arctissimos et incommeabiles cum equis et mulis corruentes, fractis collis, [0493B] cruribus, et brachiis universisque membris, inaestimabili et admirando casu universi perierunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:5)
-
Deinde Robertus Flandrensis, et Hugo grandaevus de S. Paulo cum suis sodalibus ad obsidendos muros civitatis in declivi parte camporum sedere delegerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:5)
-
Hi nobilissimum juvenem per montium juga ac declivia solum ac inermem vagari considerantes, subitis clamoribus et armis sunt aggressi.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:9)
-
cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
- (알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
-
quando quidem videt quod in fructus suos semper terra revocetur, qui diversi aut vere et aestate, ut in partibus Orientis, aut aestate autumnoque nascantur, ut in partibus Occidentis.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:10)
-
Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:2)
-
In Occidentis tractibus varia Valentinani Aug.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장1)