라틴어 문장 검색

Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas *ω*μ*ο*π*λ*α*τ*α*σ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:2)
Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora uel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 2:3)
cucurbitulas temporibus et occipitio admouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:5)
caput et os et ea, quae sub mento sunt, et ceruicem uehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:3)
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem ceruicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 1:2)
Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admouetur, ut id, quod strangulat, euocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:5)
Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 5:6)
Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:2)
admouendumque naribus est puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum naturam est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:5)
Id uero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 2:3)
Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 28:3)
uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:2)
duabus in occipitio rectis, una super eas transuersa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:2)
eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in uerticem a fronte.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:4)
tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION