라틴어 문장 검색

Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:5)
"nam et aves et rursum canes et mures, immo vero etiam muscas induunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:8)
"Quid quod et pessimo pede domum nostram accessit, nec quicquam idonei lucri exinde cepimus sed vulnera et fortissimorum occisiones."
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:5)
nam neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis affici posse, et tamen cotidie partes electiles comparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas ut olim Harpyiae fuere, quae diripiebant Phineias dapes.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:2)
si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 32:2)
sed cum essent fere inermes, spiculis tantum et ensibus instructi, in eos potius occisionem quam pugnam fuisse, ita ut furiosa eorum trucidatio, reliquo exercitui magno terrori fuisset;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:12)
neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam vocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:4)
quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:3)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)
Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera, sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:38)
Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:4)
Eleganter quidem Aesopus, musca sedens super radium rotae currus ita secum:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:2)
Haec dicit Dominus Deus meus: " Pasce pecora occisionis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장4)
Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장7)
Robertus Dux descendit super Brundusium, et Goffridus Comes venit cum exercitu magno et forti in navibus, et facta est inter eos, et Mabrica crudelis dimicatio, et occisio hominum in obsitione eius.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1070 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION