라틴어 문장 검색

aurora polo dimoverat umbram hysteroproteron in sensu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5893)
prius est enim ut Aurora umbram dimoveat, post Phoebea lampas lustrat terras:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 77)
quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:4)
solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:7)
quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi sed feci idem quod in πολιτείαͺ deus ille noster Plato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 6:1)
Quid me igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:1)
Nam si foramen obstaculo aliquo occluderetur, obstaculum sustineret pondus aquae sibi perpendiculariter incumbentis, & fundum vasis sustineret pondus aquae reliquae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 46:2)
Thybris harundiferum medio caput extulit alveo raucaque dimovit talibus ora sonis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권398)
Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 36:1)
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:2)
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 69:1)
Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 346)
Nimirum consilium illud rectum est de occludendis aedibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 753)
Postera iamque dies primo surgebat Eoo, umentemque Aurora polo dimoverat umbram:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION