라틴어 문장 검색

Fessis itaque et exhaustis via difficili et opere et somno gravi immersis, in prima noctis vigilia Turci ac Sarraceni cum multis millibus in castris eorum ex improviso adfuerunt, pariterque universi defensores e praesidio erumpentes, signo et vociferatione audita, et usque mane dimicantes centum pedites detruncaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:2)
Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:1)
sed tamen occulte, ne odium suorum incurreret, a quibus idem Malducus propter nimiam dationem suam et militiae strenuitatem valde charus habebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:3)
Ait enimCassiodorus, "Lesionis genus est occulte consulere, et alium velle monstrare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 63:3)
Læsionis genus est aliud occulte dicere, et aliud velle monstrare. "
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 130:3)
Est homo qui in apertoet in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur[p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 11:11)
Expergefecti de improviso vigilesdomus in eligendo furem reperiunt, capiunt, inde loris et fustibus caesumin yma carceris detrudunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:4)
Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 220:1)
Quoties occursare facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:4)
Quem miserans virtus, et casurum cito videns, improviso occurrit, verita ne inter moras illecebris demulcentibus mens capiatur humana.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:2)
Denique saepe multos improviso clangore consternari videmus, et attonitos aut vocis alicujus aut tumultus sono expavescere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:5)
Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:7)
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 19:1)
Venere tamen aliqui iussu imperatoris, administrationum specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid occulte custodituri;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 14:2)
Namque improvisi e latebris hostes exsiliunt, et sine parsimonia quicquid offendi poterat telorum genere multiplici configebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION