라틴어 문장 검색

Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장6)
Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat.
(세네카, De Providentia, book 1 50:2)
" Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam respectantibus manus iniciendae sunt!
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 142:4)
"quam rursum molli subductam vertice curvae obversis paulum respectant cornibus alae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem78)
"non me ullius domus anxia culpet respectentve truces obliquo lumine matres, ibo libens certusque mori, licet optima coniunx auditusque iterum revocet socer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권147)
"proxima natarum manus est fletique nepotes, hic orbam Autonoen et anhelam cernimus Ino respectantem arcus et ad ubera dulce prementem pignus et oppositis Semelen a ventre lacertis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권243)
pater aequus utrisque aspicit ingentes ardentum comminus iras seque obstare videt, gemit inservante noverca Liber et obliquo respectans lumine patrem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권400)
"quid saeva fremis famulamque cohortem respectas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권141)
his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent quin castra oppugnent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 502:2)
pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal te inquit, Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:2)
parumper silentium et quies fuit nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 199:1)
clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 554:1)
agentibus divina humanaque quae adsolent cum acie dimicandum est consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 192:1)
Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 275:1)
nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliqui erat, occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam insedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 354:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION