라틴어 문장 검색

intellegamus autem, aut Vergilii tantum agrum, aut totius Mantuae esse descriptum, quod alii dicunt Vergilium ostendere voluisse, quod Mantuanis per iniquitatem Alfeni Vari, qui agros divisit, praeter palustria nihil relictum sit, sicut ex oratione Cornelii in Alfenum ostenditur "cum iussus tria milia pas- sus a muro in diversa relinquere, vix octingentos passus aquae, quae circumdata est, admetireris, reliquisti". omnia carminibus v. s. m. id est vestrum Vergilium, cuius causa agri Mantuanis redditi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 102)
consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitavit quam ipse et suus competitor Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
ex his ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 12:5)
'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:1)
hodie sua octingenta possidet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:17)
Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent . . . itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:7)
petuntur ab utroque quadragena;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:5)
numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 389:2)
ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 436:1)
Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:1)
tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:2)
septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum viginti capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 262:3)
captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 524:3)
caesos rettulere ad quattuor milia octingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 524:4)
recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 525:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION