라틴어 문장 검색

huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, plenaque odorati disponit pocula Bacchi, cumque suis antro conditus ipse latet, ad solitos veniunt silvestria numina fontes et relevant multo pectora sicca mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권167)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:3)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, nectare odorato sparsit corpusque locumque, multaque praequestus tanges tamen aethera dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:7)
Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:10)
- Sic fata cruorem nectare odorato sparsit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:8)
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:3)
viridique e caespite factas placat odoratis herbosas ignibus aras vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:4)
Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, festaque odoratis innectunt tempora sertis, et dicunt laudes ad tua vina tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 31)
tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum variant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.55)
his persecutor saucius pallet, rubescit, aestuat insana torquens lumina, spumasque frendens egerit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.64)
Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, cum procul obscuros collis humilemque videmus Italiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:1)
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION