라틴어 문장 검색

209. Conscientia quam grave culturae et oecologiae sit discrimen convertatur oportet in novos mores.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:1)
Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura et bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:3)
Integra oecologia requirit ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam, ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum, qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia “non debet esse exstructa, sed detecta et revelata”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:7)
Oecologia integra etiam simplicibus gestibus cotidianis constituitur, in quibus frangimus logicam violentiae, lucri, egoismi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:2)
2. videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent, illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter adfirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 3)
falciferi zonam ire senis per summa polorum, Martis contiguum medio Iove pergere sidus, post hos iam quarto se flectere tramite Solem, sic placidam Paphien servare diastema quintum, Arcadium sextum, Lunam sic orbe supremo ter denas tropico prope currere climate myras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium27)
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:1)
quod natura climatum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad aliud clima hominem naturam ex parte mutare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72424)

SEARCH

MENU NAVIGATION