라틴어 문장 검색

Rei nummariae discrimen annis MMVII-MMVIII occasionem praebuit ut nova oeconomia susciperetur, quae studiosior esset moralium principiorum, atque mercatorium rei nummariae opus nec non virtuales divitiae denuo componerentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:4)
Ex eo evenit ut saepenumero quaedam merces plus aequo gignantur, ambitali impactione haud necessaria addita, quae eadem opera multis regionum oeconomiis detrimentum affert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:7)
Itaque quod firma voluntate non agitur est oeconomiae realis argumentum, quae efficit ut varientur atque bona effecta meliora reddantur, societates bonis gignendis congruenter operentur, parvae mediaeque societates augeantur atque opus praebeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:9)
Si quidem initio admodum in scientifica doctrina versabatur nec non in cognitione et praeventione ambitalium periculorum, nunc tendit ad includendum iudicium de “mythis” modernae aetatis qui nituntur ratione instrumentali (individualismo, progressu indefinito, mercatoria contentione, rerum consumendarum immoderatione, mercatu sine regulis) et etiam ad recuperandum varios gradus oecologici aequilibrii:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 269:2)
oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:1)
praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 319:1)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION