라틴어 문장 검색

129. Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:1)
Oeconomiae scalarum, quae dicuntur, potissimum in provincia agriculturae, parvos student cogere agricolas ad eorum terras vendendas vel eorum translaticias culturas relinquendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:3)
Ceterum, pericula non semper ad ipsam technicam sunt referenda, sed ad eius incongruentem aut immoderatam applicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:2)
Hae amplificatae culturae delent rationem multiplicem oecosystematum, diversitatem diminuunt in productione atque praesens futurumve tempus oeconomiarum regionalium afficiunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:4)
Aequabiliter, cum technica non agnoscit magna principia ethica, quamvis legitimam considerat actionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:4)
Sicut hoc in capite animadvertimus, technica ab ethica separata propriam sui ipsius continere potestatem difficulter poterit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:5)
Rationes ob quas locus quidam inquinatur analysim postulant agendae societatis, eius oeconomiae, eius agendi rationis, eius modorum quibus realitatem intellegit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:5)
Instantius postulat ut animus in locales culturas intendatur tempore quo de quaestionibus disputatur super ambitu, dialogo videlicet instituto inter sermonem technicum scientificum et sermonem popularem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:6)
144. Imago hominis consumptionis plena, quam machinamenta fovent actualis oeconomiae globalis, ad assimilandas culturas tendit et minuendam immensam varietatem culturalem, quae thesaurus est humanitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:1)
Quam ob rem cum expedire student omnes difficultates normis aequalibus vel technicis usibus, id ad neglegendas ducit complexas quaestiones locales quae activam postulant incolarum participationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:2)
Solutiones mere technicae periculum adeunt ne indicia considerent quae altioribus quaestionibus non respondeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:5)
Rectus usus copiosae solis energiae requirit ut rationes et subsidia statuantur ita ut Nationes ad progressionem nitentes translatam technologiam, technicum iuvamen et rei nummariae copias adhibere possint, at semper certis consideratis condicionibus, quoniam “congruenter usque non ponderatur convenientia instrumentorum cum contextu ad quem referuntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:4)
“Ut mundana oeconomia temperetur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:6)
ut crisi affectis oeconomiis subveniatur, ad ipsius deteriores condiciones vitandas itemque maiores inaequalitates prohibendas;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:7)
Ceterum politica locorum actio dirigi potest ad consumptiones demutandas, provehendam eiectamentorum rerumque iterum adhibitarum oeconomiam, certa genera tuenda et variam culturam satorum vicibus disponendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION