라틴어 문장 검색

Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:1)
Nam qualiter eloquentia Maronis ad omnium mores integra est, nunc brevis nunc copiosa nunc sicca nunc florida nunc simul omnia, interdum lenis aut torrens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:2)
Florida per varios ut pingitur Hybla colores, Cum breve Sicaniae ver populantur apes, Sic tua subpositis conlucent prela lacernis, Sic micat innumeris arcula synthesibus, Atque unam vestire tribum tua candida possunt, Apula non uno quae grege terra tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVI1)
Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
florea pro florida, ut nemora inter frondea turbam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 43013)
has quidam vergilias dicunt, quod vere florido oriantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7449)
insvla sicanium ivxta latus aeoliamque erigitvr liparen physiologia est, cur Vulcanus in his locis officinam habere fingatur inter Aetnam et Liparen:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4161)
exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:1)
At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:16)
ut ad minora veniam, mathematici, poe+tae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum officina profecti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 10:6)
nec enim quicquam ingenuum habere potest officina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:9)
Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam contulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:2)
Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam in veteribus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:2)
honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:4)
ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION