라틴어 문장 검색

Unguis vero, quod πτερύγιον Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 7:1)
quae singulae et facilius conduntur, et minus late officiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 44:5)
Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 16:1)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
neque id amicitiae eorum offecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장10)
quae ab heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patientiam libertatis alienae ostentans et contemptor suae infamiae, an scelerum Seiani diu nescius mox quoquo modo dicta vulgari malebat veritatisque, cui adulatio officit, per probra saltem gnarus fieri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장4)
paucorum culpam ipsis exitiosam esse debere, nihil universorum iuri derogandum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장2)
in commune nihil derogarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장12)
ergo adversus novam provincialium superbiam dignum fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in civium iudicio esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장7)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
neque officere gloriae eorum qui Daciam interim composuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장10)
sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:2)
sed si alia per vos ante aut deinde per alios invenitur que fame Dantisque honori non deroget, illam non lentis passibus acceptabo;
(단테 알리기에리, Epistolae 88:2)
Sunt etiam tertii—quos decretalistas vocant—qui, theologie ac phylosophie cuiuslibet inscii et expertes, suis decretalibus—quas profecto venerandas existimo—tota intentione innixi, de illarum prevalentia—credo—sperantes, Imperio derogant. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:18)
quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION