라틴어 문장 검색

quae nihil est, nisi asperitas quaedam et durities mali coloris.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 1:7)
Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix ex mulso cocta, deinde contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:11)
Ergo, sive id incidit, sive jam durities est, in hac auxilii nihil est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:4)
Unguis vero, quod πτερύγιον Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 7:1)
Exspectandum igitur est, donec jam non fluere, sed duritie quadam concrevisse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 41:7)
quae singulae et facilius conduntur, et minus late officiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 44:5)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:5)
Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas irrepentes radiculas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 2:2)
Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 16:1)
Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 4:2)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
neque id amicitiae eorum offecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장10)
quae ab heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patientiam libertatis alienae ostentans et contemptor suae infamiae, an scelerum Seiani diu nescius mox quoquo modo dicta vulgari malebat veritatisque, cui adulatio officit, per probra saltem gnarus fieri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장4)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
neque officere gloriae eorum qui Daciam interim composuerint:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION