라틴어 문장 검색

quid olentes deseris agros?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:62)
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus Atque duplex animae longius exit odor?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII3)
Quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVI4)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Res salsa est bene olere et esurire.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XII2)
Auriculam Mario graviter miraris olere.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXVIII1)
Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LV2)
'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines, Balsama qui semper, cinnama semper olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII5)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV2)
Cum conparata rictibus tuis ora Niliacus habeat corcodilus angusta, Meliusque ranae garriant Ravennates, Et Atrianus dulcius culex cantet, Videasque quantum noctuae vident mane, Et illud oleas quod viri capellarum, Et anatis habeas orthopygium macrae, Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII3)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
tinguere barbam Non potes - haec causa est - et potes, Ole, comam.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVI2)
Quod semper casiaque cinnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras plumbea Nicerotiana, Rides nos, Coracine, nil olentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV1)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION