라틴어 문장 검색

Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:2)
hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, [et] torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:1)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:3)
pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. #1108 XX.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 8:4)
faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, singulorum P. #1108 VIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 16:2)
aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 2:3)
Idem radix siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 78:1)
qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:7)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:4)
Si uetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:11)
*24,12 uva ex olla vel ex defruto.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).82)
Ego censeo Celsum scripsisse uva ex olla, vel olea ex defruto;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).87)
Celsus enim uvas ex olla et oleas ex pasto defrutove servatas inter res stomacho aptas adnumerat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).88)

SEARCH

MENU NAVIGATION