라틴어 문장 검색

basis autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a puppi ventis adiuvatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:7)
Tandem persuasa est iure iurando gruis, Gulaeque credens colli longitudinem, Periculosam fecit medicinam lupo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et gruis.5)
Illic innocui late pascuntur olores Et vivax phoenix, unica semper avis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 632)
hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, albentesve rosas, Threïciamve gruem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:2)
reddidit icta suos pollice chorda sonos, flebilibus numeris veluti canentia dura traiectus penna tempora cantat olor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권64)
hanc Iuno victam certamine iussit esse gruem populisque suis indicere bella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:4)
Inde lacus Hyries videt et Cycneia tempe, quae subitus celebravit olor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 30:1)
factus olor niveis pendebat in aere pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 30:6)
quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:4)
Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS25)
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:1)
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
aut illum surgentem vallibus imis aëriae fugere grues, aut bucula caelum suspiciens patulis captavit naribus auras, aut arguta lacus circumvolitavit hirundo et veterem in limo ranae cecinere querelam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:9)
summo carmine quae Cnidon fulgentisque tenet Cycladas et Paphon iunctis visit oloribus dicetur, merita Nox quoque nenia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 286)
tempestivius in domum Pauli purpureis ales oloribus comissabere Maximi, si torrere iecur quaeris idoneum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION