라틴어 문장 검색

Et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluvius funditur in Euphraten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:1)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)
Quo omine velut certiore iam spe status prosperioris elatus, exsultantius incedebat, sed incerto flatu fortunae, aliorsum prorupit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 8:2)
Obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 8:3)
Et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae, id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari, cum Narseo Persarum rege iam congressuro, itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium, et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 11:2)
Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti, nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi, gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 14:1)
Adero ubique vobis, adiumento numinis sempiterni, imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis (ut reor). At si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet, ut Curtii Muciique veteres, et clara prosapia Deciorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 19:1)
Sunt autem in omini Perside, hae regiones maximae, quas vitaxae (id est magistri equitum) curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum - Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 14:1)
Confestim itaque ante lucis primitias, Etrusci haruspices accersiti, consultique quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 7:1)
Et cum introisset imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano, filio suo, admodum parvulo, cuius vagitus, pertinaciter reluctantis ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 11:1)
Et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum, cum Ioviano patre declaratus est (ut supra rettulimus) consul.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 17:1)
Hoc tempore vel paulo ante, nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet, prodigialium rerum periti penitus ignorarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 1:1)
In oppido enim Pistoriensi, prope horam diei tertiam, spectantibus multis, asinus tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura postea quod portendebatur evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 1:2)
En, inquit, habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo commilitonumque nostrorum arbitrio, delatos ominibus faustis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 12:1)
In id tempus aut non multo prius, scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat, extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus potestatum excelsos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION