라틴어 문장 검색

Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
nos auxilia iisdem excogitamus et subministramus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:6)
atque huic rei et amplissima praemia proposita, et omnis generis adjumenta copiosissime subministrata fuisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:7)
Neque enim defuerunt homines vaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:3)
7. Septimum autem genus latitantiae, ubi sensus ita oneratur objecto ut novae admissioni non sit locus, non habet fere locum nisi in olfactu et odoribus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 398:1)
Aut enim fallit operatio, aut onerat nimis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:11)
Has vero natura ex sese subministrat parce;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:5)
Audiverunt scilicet aliquos dicentes talis quispiam est ditissimus, alios autem subinferentes at liberis compluribus oneratur quasi divitiarum hoc esset decrementum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:9)
traditionum maior quam par fuerit reverentia, quae ecclesiam non potest non onerare;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:21)
Coloniam populo ne farcias aut super oneres alios post alios mittendo, sed potius informationi diligenti intende quot capita de tempore in tempus minuantur, eaque numero conveniente pro rata suppleas, ita tamen ut coloni bene victitent nec penuria affligantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:46)
Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso ad conflandam invidiam et odia concitanda, pessimum genus inimicorum laudantium, ut ait ille.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:19)
" Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit ".
(불가타 성경, 집회서, 39장39)
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장26)
Oneretque bacis colla rubri litoris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 3:1)
Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION