라틴어 문장 검색

Tum Crassus 'operarium nobis quendam, Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo umquam praestitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 263:1)
Sumendae autem res erunt aut magnitudine praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:3)
illud tamen de Chrysippo - nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 16:3)
si quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 2:1)
litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:16)
utrum nobis est quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:7)
an quicquam stultius quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse universos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:5)
Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit ut Mechanica omnis a Geometria ita distinguatur, ut quicquid accuratum sit ad Geometriam referatur, quicquid minus accuratum ad Mechanicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:7)
Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, & si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:9)
Cum “operari” significet terram confodere, arare vel agros colere, “custodire” autem significat protegere, tueri, praeservare, servare, vigilare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:8)
Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:3)
116. Aetate moderna praestabilis anthropocentrica accessio facta est, quae alio sub nomine hodie minari pergit omnem communem relatum omnemque conatum socialia vincula roborandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:1)
Hoc modo operarii et artifices «creaturam laboris confirmabunt» (Eccli 38,39).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:3)
Debiliores operarii fiunt incerti et multi mercenarii rurales in misera urbium loca se conferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:3)
Memorandum est oecosystemata operari in dioxydo carbonico captando, aqua purificanda, morbis infectionibusque arcendis, solo componendo, eiectamentis dissolvendis compluribusque aliis servitiis quae obliviscimur vel ignoramus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION