라틴어 문장 검색

summo palla genu, tenui vagus innatat umbra crinis ad obscurae decurrens cingula mammae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 557:1)
cingula, non pietas quibus aut custodia famae, non pudor, at contra levis et festina cupido
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 492:1)
vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:37)
Cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum et tota simplicitate purissimum et quoi possit adstringere magis vestimenta quam scindere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:16)
Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:4)
Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:7)
Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:7)
sed hoc quoque ruptis equorum cingulis uxores ademere, summo scelere per amorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 14:3)
Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoveatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:2)
nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 7:2)
Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 15:1)
Unde ἐπιγλωττὶς a natura provisa est, quae, cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 11:1)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
succinctam instructam, vel ut alii dicunt in cingulo habentem pharetram, ut plerique.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3231)
avrea amphibolon est hoc loco, utrum ipsa aurea, an aurea cingula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4921)

SEARCH

MENU NAVIGATION