라틴어 문장 검색

scribebam illa quae dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 1:4)
sed res operosa est et hominis perdiligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:2)
Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura quaedam nec tamen fiat operose;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:2)
numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장3)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
Quod stans in amne Tantalus medio sitit, Avari describuntur, quos circumfluit Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.3)
Utraque formosa est, operosae cultibus ambae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 103)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
tempora qui solis operosa colentibus arva, fallitur, et nautis aspicienda putat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:269)
reïce succinctos operoso stamine fusos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:507)
quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 44:4)
sed praestandus amor, res non operosa volenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1029)
"disce metu posito, vates operose dierum, quod petis, et voces percipe mente meas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권50)
"iuvat hac quoque parte morari, hoc solam ne se posse Minerva putet, disce, Latinorum vates operose dierum, quod petis, et memori pectore dicta nota."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권89)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION