라틴어 문장 검색

carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장4)
Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장1)
et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:2)
nec minore scaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 1:3)
nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:2)
parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:3)
currum eius Messalina uxor carpento secuta est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:3)
Auctoritas dignitasque formae non defuit et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis ceruicibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:1)
Alexander non ducis magis quam militis munia exequebatur opimum decus caeso rege expetens:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 9:1)
Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 9:1)
praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 5:2)
cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus, praeferens occurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 40:2)
cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 3:1)
'has, precor, exuvias et opima cadavera' Nestor 'linquite' ait:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 155:1)
Assyrios complexa sinus stat opima Sinope, nympha prius blandosque Iovis quae luserat ignes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 117:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION