라틴어 문장 검색

Nunc accedamus ad examinationem et expositionem consilii, quod dederunttibi causidici spaientes ac senes, qui quasi eadem consuluerunt dicentes, ut personam tuam super omnia custodias, et domum tuam diligenter munias, allegantes etiam, non esse in talibus subito nec festinanter procedendum, sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione maximasollicitaque cura omnia esse peragenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:1)
sed cum diligenti provisione acpræparatione et deliberatione sollicitaque cura omnia sunt peragenda:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:3)
Nihil enim est fortuna, nisi secundum opinionem vulgi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:30)
nam volebat cum medicis de convalescentiafiliæ suæ tractare, atque de præceptis illis faciendiscum magna deliberatione et diligenti provisione cogitare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:8)
"Bona opinio homini tutior est pecunia;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:22)
sciencia, iurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iusticia, timor Domini et necessitas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 11:11)
Deliberatio eciam in iudicio est necessaria.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:1)
Cum deliberatione enim et sine festinancia et ira procedendum est ad iudicium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:2)
Et, post deliberationem, elevato capite, sententiavit dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:16)
"Nolite iudicare sine deliberatione, vel cum festinantia, vel ira."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 18:6)
Coniecturatio autem, cum sit ex signis mutabilibus, generat habitum minoris certitudinis, quam sit scientia vel opinio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:6)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas omnes in caelo cum angelis factas propter peccatum, quod ibi commiserunt, in corpora ista terrena esse detrusas, ut hic purificatae iterum ad caelestes sedes recipiantur, et hoc esse quod dicit David (PS. CXLI, 8):
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:7)
Nihil terroris habere ipsam mortem, sed opinionem de morte terrori esse;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 1:1)
quae quidem opinio ad vitam referenda est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION