라틴어 문장 검색

alii dicunt, ubi homo combustus est, nisi ibidem humatus fuerit, non esse ibi bustum, sed ustrinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2012)
"Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:19)
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:1)
Itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam lubenter oppetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 7:5)
nam neque virtute retinetur in vita, nec iis, qui sine virtute sunt, mors est oppetenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:3)
ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:5)
is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 57:2)
Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiars, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:2)
nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quae dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 112:3)
At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:3)
quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:6)
qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:6)
Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 83:4)
Amphiaraum autem sic honoravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 128:4)
Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror, Quinte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION