라틴어 문장 검색

His vero diei unius spatio a statione obsidionis Rohas remotis, Baldewinus de Burg laetatus fama adventus regis, cum quadringentis [0685B] equitibus viris bellicosis et decem millibus Armeniacae gentis, obviam illi ab urbe festinans, Turcos versus Caran divertisse notificavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:2)
ut facta cavatione trans muros usque, ad stationem machinae, ligna arida, et ignis fomitem comportarent et his subito in favillam redactis, cum humo machina rueret, et viros in ea positos in momento suffocaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:2)
Nec mora, Christiani ex omni parte praevalentes in victoria, et in unum coadunati, Deo prosperante, tranquillo ventorum flamine relato, et omni furore maris sedato, in virtute magna a portu et statione Ascalonis sunt egressi;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:3)
Quidam autem circiter septem millia, reditum per viam maris continuantes, et prosperis velis ac sine turbine navigantes, in festo S. Martini ad portum et stationem insulae Cypri applicuerunt, anchoras suas in profundum jacientes, et in aridum ab ipsis navibus descendere festinantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:1)
Alio vero modo componitur consilium ex conet sileo, quia cum alio vel aliis debemus istud silere, donec patefierifuerit opportunum vel necessarium. d.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 78:7)
Petito a te consilio atque intra te proviso, opportunum est quandoque, ut ab alio vel ab aliis consilium petas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 105:1)
Quae dispositio cum sit aeterna, constat, quod nihil ponit in rebus, sed cum explicatur in effectu, tunc effectus ille per res digeritur et expletur temporibus et locis opportunis, sicut etiam praeordinatio et praedeterminatio alicuius in mente de gerendis negotiis suis per aliquem nuntium nihil ponit in nuntio, sed tamen per nuntium expletur, quando nuntium dirigit et negotia sibi iniungit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:2)
et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:3)
Nam si laudari ante gubernator non potest, quam in portum navem deduxerit, quomodo laudabis hominem, prius quam in stationem mortis successerit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:10)
Itaque graves motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:22)
ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:24)
Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse, quod sanctorum statio stabilis et firma sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:7)
cum enim steterit lepra, ut jam non diffundatur, tunc ait mundam esse leprae stationem quamdam et mansionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:15)
Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:3)
eo quod alibi tamquam columba, ita hujusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION