라틴어 문장 검색

Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent.
(카이사르, 내란기, 3권 46:4)
Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장4)
mox undare foro victrix opulentia linguae tutarique reos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:11)
et manebant structis molibus litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장4)
auctamque adhuc Lydorum opulentiam missis in Graeciam populis cui mox a Pelope nomen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장14)
ac saepe modum obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장2)
Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장1)
nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita audiendi quae faceret insolens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장6)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
Titus spectata opulentia donisque regum quaeque alia laetum antiquitatibus Graecorum genus incertae vetustati adfingit, de navigatione primum consuluit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장1)
non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장7)
nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장2)
sed Transrhenanis gentibus invisa civitas opulentia auctuque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장5)
illic immensae opulentiae templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum intimis clausum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION