라틴어 문장 검색

Neque praetereundum est quod, cum omne publicae opulentiae augmentum ab exteris nationibus lucrifieri necesse sit (quicquid enim alicubi adiicitur, alibi detrahitur), tria tantum esse quas gens genti vendit, materiam mercium, manufacturam, et vecturam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 16:2)
Haec ipse considerans attuli non ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius, cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subiecit, sed ea, quae ex Graecarum opulentia litterarum in Romanae orationis thesaurum sumpta conveximus Ita enim mei quoque mihi operis ratio constabit, si, quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio conprobentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:2)
Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:13)
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:4)
mox undare foro victrix opulentia linguae tutarique reos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:11)
quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:2)
Potest etiam si proventus vilitatem facit, semodius fabae fresae praeberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:6)
sed sicubi vilitas permittit,haud dubie sunt optima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:4)
Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:1)
sed haec ubi vilitas annonae permittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:2)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
et manebant structis molibus litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장4)
auctamque adhuc Lydorum opulentiam missis in Graeciam populis cui mox a Pelope nomen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장14)
copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provolvebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장5)
Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION