라틴어 문장 검색

Etenim impulsa campana, sonus ad bene magnum tempus continuari videtur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:24)
Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:29)
Attamen ubi homines insigniter opulenti se ad agriculturam et lucra rustica submittunt, divitias in immensum coacervant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:7)
sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장15)
Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장7)
Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:33)
Sittius interim et rex Bocchus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admovere, Cirtamque oppidum opulentissimum eius regni adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum.
(카이사르, 아프리카 전기 25:3)
quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 14:9)
Quibus rebus effectis cohortatus milites docuit, quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam potiri oppido pleno atque opulento, simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem et id fieri celeriter, priusquam auxilia concurrerent.
(카이사르, 내란기, 3권 80:10)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장9)
Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:2)
item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 3:2)
sufficerent Etrusca mihi Campanaque culta et Quincti Curiique seges, patriaeque petenti rusticus inferret proprias dictator aristas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:67)
haec mihi paupertas opulentior, haec mihi tecta culminibus maiora tuis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:92)

SEARCH

MENU NAVIGATION