라틴어 문장 검색

"Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater,suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens, dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus et victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:34)
Sic oraculi venerabilis fine prolato numen invictum in se recessit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:1)
At sacerdos ut reapse cognoscere potui, nocturni commonefactus oraculi miratusque congruentiam mandati muneris, confestim restitit, et ultro porrecta dextera ob os ipsum meum coronam exhibuit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:1)
Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 11:2)
Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, libros ferens, quos esse divina oracula:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 3:1)
ad eos quasi ad oraculum adeunt, cum di immortales consulendi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 12:1)
Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 9:1)
atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:2)
Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 1:1)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 6:1)
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 7:1)
Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 4:2)
Invenimus in annalibus, Q. Licinio Crasso, C. Cassio Longino consulibus, Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 16:2)
Concurrite omnes augures, haruspices!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION