라틴어 문장 검색

circa eius orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam, quae erit ad caput machinae religata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장19)
circum autem orbiculum ab summo traiectus funis descendat et redeat ad suculam, quae est in ima machina, ibique religetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장20)
habent enim et in imo et in summo duplices ordines orbiculorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장26)
trocleae ternos ordines orbiculorum in latitudine habentes conlocantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장35)
deinde referuntur ad imam trocleam et traiciuntur ex interiore parte per eius orbiculos summos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장37)
ea troclea religatur ad [trocleae] radicem habens orbiculos tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장43)
Hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circumitionibus et facilitatem summam praestat et celeritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장45)
alteri prioribus transversi secundum lineas ipsis PC, pC perpendiculares determinantur) motus versus centrum erunt aequales, & motus transversus corporis p erit ad motum transversum corporis P, ut motus angularis lineae pC ad motum angularem lineae PC, id est ut angulus VCp ad angulum VCP.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 6:6)
inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장6)
deinde referuntur ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte Cum descenderint ad imum, ex interiore parte et per secundos orbiculos traducuntur in extremum et referuntur in summum ad orbiculos secundos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장38)
hoc est, ut errores omnes lineares sint ut Orbium diametri, angulares vero iidem qui prius, & errorum linearium similium vel angularium aequalium tempora ut Orbium tempora periodica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 67:4)
Nimirum si motus totus angularis, quo corpus redit ad Apsidem eandem, sit ad motum angularem revolutionis unius, seu graduum 360, ut numerus aliquis m ad numerum alium n, & altitudo nominetur A:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 22:4)
columnae sunt in latitudine testudinis cum angularibus dextra ac sinistra quaternae, in longitudine, quae est foro proxima, cum isdem angularibus octo, ex altera parte cum angularibus VI, ideo quod mediae duae in ea parte non sunt positae, ne inpediant aspectus pronai aedis Augusti, quae est in medio latere parietis basilicae conlocata spectans medium forum et aedem Iovis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장24)
deinde capita funis referuntur in summa troclea ab exteriore parte et deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos ex interiore parte et referuntur dextra sinistra ad caput circa orbiculos summos redeunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장28)
per orbiculum traicitur ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum trocleae inferioris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION