라틴어 문장 검색

carpere dicuntur lactentia viscera rostris et plenum poto sanguine guttur habent, est illis strigibus nomen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권94)
Paruit Aeneas et formidabilis Orci vidit opes atavosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 18:1)
dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci imperium verae ceu maiestatis adoras?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권128)
Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris, Sinam sine munere a me abire?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 445)
Egone hunc ab Orco mortuum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 496)
Vadimus immixti Danais haud numine nostro, multaque per caecam congressi proelia noctem conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:18)
hac animas ille evocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:5)
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:2)
Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:3)
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:7)
Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus ediderit, quem quisque virum demiserit Orco;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:1)
Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus aggeribus tantas strages inpune per urbem ediderit, iuvenum primos tot miserit Orco?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:5)
pallidus Orcus Eumenidesque satae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:3)
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)
occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor naturae verique.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 282)

SEARCH

MENU NAVIGATION