라틴어 문장 검색

vel, ut quidam, organum inventum tradunt - fugientem invidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi stupri dolum fabricasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1428)
motu enim aquae ventus creatur, ut videmus in bombis organorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 232)
Nonne eadem logica est relativismi quae iustificat organorum pauperum acquisitionem ut venumdentur aut experimenti causa adhibeantur, vel parvulos reiectos quoniam desideriis suorum parentum haud respondent?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:6)
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus, organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 357)
omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 375)
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)
adde et distinctum quem musica tibia flatum concipit:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3275)
tum patrios cantare modos praecepta recusat organaque in ramis salicis suspendit amarae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Hebraei in Captivitatem Ducti2)
iam patriae meminisse piget, iam mystica frangunt organa et externi laudant anathemata regni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1118)
Romane, Christi fortis adsertor Dei, elinguis oris organum fautor move, largire comptum carmen infantissimo, fac ut tuarum mira laudum concinam, nam scis et ipse posse mutos eloqui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.11)
"Christum loquenti lingua numquam defuit, nec verba quaeras quo regantur organo, cum praedicatur ipse verborum dator."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1394)
is porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 97:3)
cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:2)
neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 267:2)
eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 163:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION