라틴어 문장 검색

Si cor vestrum senectute non reperiatur attritum, in personae habitu satis videtur iuvenilis forma vigere, ex quo satis evidenter apparet quod florens vigeat in corde vestro iuventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:2)
Exterior enim habitus manifeste demonstrat qualis sit intus dispositio mentis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:3)
Quis enim sapiens dixerit unquam potius mutum dignum impetrare quod obscuris nititur corporis nutibus indicare, et id consequi debere quod cupit, quam qui summo sapientiae verbo et ornatu linguae satagit postulare, quod eius desiderat animus possidere?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:3)
Praeterea quisque placibilis debet esse ornatu amanti et suam moderate colere formam, quia corporis immoderata cultura taediosa cunctis exsistit, et naturalis inde sequitur contemptio formae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:11)
Clericus vero laicalia sibi exercitia sive habitum non assumat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:22)
nemo enim alieni habitus assumptione vel gestus suo non congruentes ordini exercendo suae sapienti facile posset amanti placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:23)
Nil enim congruentius in uniuscuiusque persona residere videtur amantis quam humilitatis ornatu vestiri et superbiae penitus nuditate carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:6)
Amator quidam, quum proeliando viriliter oculum vel alium sui corporis amisisset ornatum, quasi indignus ac taediosus a sua coamante repellitur, et soliti sibi denegantur amplexus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:2)
Famam vero suam nemo poterit conservare lucidam vel illaesam vel bonum nomen inter homines possidere, nisi virtutum fuerit ornatu vestitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:4)
Verbi pauperiem redimit splendore colorum Tullius et dictis ornatus fulgura donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:8)
Nec tamen herentes maculas abstergere possum, Quas habitus firmi prescriptio longa tuetur, Nam medicina silet, ubi morbi causa senescit, Nec morbi ueteres molimina tarda requirunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:3)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
Vnius uultus, uno contenta colore Vestis in ornatum membrorum transit, eisdem Sic aptata foris quod eis inscripta putetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:1)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Hie habitu, gestu, macie, pallore figurat Insompnes animi motus uigilemque Mineruam Predicat et secum uigiles uigilare lucernas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION