라틴어 문장 검색

Hac crudelitate atrocissimae mortis stupefactae tenerae puellae et nobilissimae vestibus ornari festinabant, se offerentes Turcis, ut saltem amore honestarum formarum accensi et placati, discant captivarum misereri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:9)
Quem Solymanus, quia aetate erat prior et industria nominatissimus ac facundia, salutavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:4)
Deinde ex ostro purissimo et serico pretioso et reliquis ornamentis, quae in Antiochia sunt reperta, infulas, dalmaticas, cappas et omnem decorem ad usus ecclesiarum Dei vivi fieri constituerunt, quibus divina officia in templo B. Petri celebraturi sacerdotes et ministri ornarentur, vel [0513C] quando in processione Dominicarum dierum, aut in celebri festo, ad oratorium S. Mariae, matris Domini nostri Jesu Christi, in psalmis et hymnis migrarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:2)
Illic in eodem loco montis Petrus Eremita et Arnulfus de Rohes castello Flandriae, clericus magnae scientiae et facundiae, ad populum sermonem facientes, plurimam discordiam, quae inter peregrinos de diversis causis excreverat, exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:2)
et tantum Arnolfum de Rohes, clericum mirae prudentiae et facundiae, cancellarium sanctae Ecclesiae Hierosolymitanae, procuratorem sanctarum reliquiarum et custodem eleemosynarum fidelium constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:9)
Et ecce in silentio noctis, cum omnia solent quiescere, Tyrii cum camelis suis, incomputabili auro, argento, ostro et quibusque aliis pretiosis ornatis, conductu praefati Reinfridi viam Damasci venerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:4)
Et Pamfilius dixit,"Excitat et nutrit facundia dulcis amorem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:13)
Et uxorem accipias pocius ornatam bonis moribuset in bona societate nutritam, quam divitiis habundantem et aliter malam,et pocius puellam quam viduam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:8)
Quare Cassiodorus dixit, "Milesad secreta iudicis proximatus presulis sui famam aut ornat aut maculat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:12)
Predicta itaque taliterhominem ornant, atque bonis moribus conformant, quod merito illa sicutte ipsum diligere debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:21)
Non ergo destituere vel delinqueredebes, sed animum et cor tuum et mentem tuam predictis virtutibus ornare,et non solum cor amandum est, sed eciam corpus tecum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:24)
Excitat et nutrit facundia nutrit facundia dulcis amorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 41:1)
Prudentes vero ornaverunt lampades suas oleo et intraverunt cumsponso ad nuptias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 5:3)
"Excitat etnutrit facundia dulcis amorem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:23)
Excitat et nutrit facundia dulcis amorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION