라틴어 문장 검색

divisa enim est haec adlocutio, et ultima pars eius habet parentis adfectum, quod et ipse ostendit dicens 'et patrias audite preces';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5722)
in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:2)
ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus, inquit, oportuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:1)
si circumtonsa est et fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 2:6)
senatum interim consules habent alio se maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 181:2)
Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 26:2)
Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus scrutantibus, quid occuleret, ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 15:2)
quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:3)
maxime teucrorum dicendo 'maxime' subtiliter ostendit eum pontificis maximi et scientiam et potestatem habere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4701)
cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:5)
luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:2)
plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 281:1)
Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 21:1)
itaque et detectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro contione denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION