라틴어 문장 검색

Lyda nurus sparso telas maculaverit ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 388:1)
Furi, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulchre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 231)
Iacet Gregorius tuus in telis aranearum;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:6)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:6)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:3)
Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 4:1)
Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 40:1)
Iacet occupato galbinatus in lecto Cubitisque trudit hinc et inde convivas Effultus ostro Sericisque pulvillis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII3)
Rugosiorem cum geras stola frontem Et araneorum cassibus pares mammas;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII2)
Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris Incedit tota notus in urbe nimis, Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro, Ore tener, latus pectore, crure glaber, Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret, Non est quod timeas, Candide:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVIII1)
et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'. ostroque superbo claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6393)
ostro pro purpura posuit, unde tingitur purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7001)

SEARCH

MENU NAVIGATION