라틴어 문장 검색

non sic decus ardet eburnum, Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:152)
triviis calcandus spargitur ecce, qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis ornatura suos extruxit culmina manes, et qui Sidonio velari credidit ostro, nudus pascit aves.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:267)
gaudet metuens et pollice monstrat, quod picturatas galeae Iunonia cristas ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos rubra sub aurato crispentur serica dorso.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:245)
parte alia spumis fucantem Serica frena sanguineis primae signatus flore iuventae Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu aurea purpureos tollentes cornua cervos aureus ipse ferit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:185)
decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, ne vestis serica viros foedaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장2)
uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장3)
Tyrio vibrat torus igneus ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 363:1)
'suprema parentum dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 497:1)
chlamys imbelli circumvenit ostro torta manum, strictoque vias praefulgurat ense.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 130:1)
hunc crebris quatiens singultibus ora adlevat Aesonides celsoque reponit in ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 359:1)
Lyda nurus sparso telas maculaverit ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 388:1)
Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:6)
Numquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:6)
Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:8)
Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION