라틴어 문장 검색

Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris Incedit tota notus in urbe nimis, Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro, Ore tener, latus pectore, crure glaber, Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret, Non est quod timeas, Candide:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVIII1)
et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'. ostroque superbo claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6393)
ostro pro purpura posuit, unde tingitur purpura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7001)
et videtur hic ostendisse ostroque superbo et aulaeis iam se regina superbis, ut aulam significaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 27)
et hic genetivo iungit, Statius, quod rarum est, et ablativo, ut satis ostro dives et auro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 222)
velatasque comas vittatas, ut victori velatum auro vittisque iuvencum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1741)
auroque ostroque rigentes unum 'que' vacat et est additum hiatus causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 721)
violaverit ostro si quis ebur Homeri comparatio, unde et 'violaverit' transtulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 671)
sarrano ostro Tyria purpura:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5062)
vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:20)
quaesitus tellure nitor certaverat ostro;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:7)
Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur vilius aurum quae sensum trahat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:14)
Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 712)
prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 456)
Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION